Athenienses autem post horum disceesum praesidia terra marique disposuerunt, quemadmodum toto belli tempore custodias agere volebant; et mille talenta ex pecuniis, quae in arce erant, eximere iis placuit, et seponere, nec impendere, sed ex reliquis bellum gerere; quod si quis dixisset, aut decretum fecisset, ut pecuniae isLae suo loco moverentur in alios usus, nisi si hostes classe ad urbem accessissent, et eos propulsare necesse esset, poenam ca pitalem ei proposuerunt Triremes etiam una cum his centum seposuerunt quotannis omnium praes tantissimas, ea-rumque praefectos, quarum nulla ad aliud quicquam, nisi cum his ipsis pecuniis ob idem periculum, si necesse esset, uterentur. Qui autem cum centum navibus circa Peloponnesum erant Athenienses et cum ipsis Corcyraei, qui cum quinquaginta navibus auxilio ipsis venerant, et nonnulli alii in illis regionibus socii, quum alibi damna intulerunt praeternavigantes , tum etiam ad agri Laconici urbem Methonen exscensu facto adorti sunt muros ejus, qui erant infirmi, et intra quos defensores non erant. Sed forte Brasidas Tellidis filius, vir Spartanus, circum illa loca cum praesidio erat, quumque rem sensisset, illis, qui in ea urbe erant, cum centum gravis armaturae militibus auxilio venit; quumque per medias Atheniensium copias, per agrum sparsas, et ad urbis muros conversas, cursu transisset, Methonen irrupit; et paucis quibusdam de suis militibus in ipsa irruptione amissis, et ipsam urbem servavit, et primus omnium, qui illi bello administrando interfuerunt, propter hoc audax facinus Spartae collaudatus est. Athenienses vero inde solventes praeternavigabant; et quum ad Phiam Elidis urbem appulissent, agrum per biduum vastabant, et trecentos delectos, qui ex inferiori Elide suis auxilio venerant, aliosque Eleos e terra municipali, pugna vicerunt. Ceterum exorto ingenti vento, quum in loco importuoso tempestate jactarentur, plerique quidem naves conscenderunt, et promontorium , quod Ichthys appellatur, circumvecti in portum, qui est Phiae, pervenerunt; Messenii vero interea et alii nonnulli, qui naves conscendere nequiverant, terrestri itinere profecti Phiam ceperunt. Postea vero naves circumvecta; eos receperunt atque illinc .in altum vela fecerunt relicta Phia; atque jam magno numero robur militum Eleorum subsidio advenerat. Athenienses autem, in alia loca navibus delati, ea vastabant Atque sub hoc ipsum tempus Athenienses triginta naves emiserunt, ut Locridem obirent, simul etiam, ut Euboeam tuerentur; his autem praeerat Cleopompos Cliniae filius. Et exscensu passim facto quum nonnulla maritima loca vastavit, tum etiam Thronium cepit et obsides ab illis accepit, et apud Alopen Locros, qui auxilio venerant, proelio superavit. Hac eadem aestate Athenienses etiam iEginetas ex yEgina, quum ipsos, tum etiam liberos et conjuges ejecerunt, crimini iis dantes, quod hujus belli contra se moti praecipui auctores essent; et tutius fore videbatur, si j£gi-nam Peloponneso adjacentem colonia de suis missa tenerent. Nec multo post colonos in eam miserunt. jEgi-netis autem ejectis Lacedaemonii Thyream incolendam et ejus agrum possidendum dederunt, tum ob odium, quo Athenienses persequebantur, tum etiam, quod de se bene meriti erant terrae motus tempore et Hclotum rebellione. Thyrealicus vero ager est medius inter Argivum et Laconicum, et ad mare pertinet. Atque alii quidem eorum hic habitaverunt, alii vero per reliquam Graeciam dissipati sunt. Eadem etiam aestate Calendis Lunaribus, quo quidem tempore solo hoc fieri posse videtur, sol defecit post meridiem, et ex lunata figura, qua tunc apparuit, quum nonnullae etiam stellae conspicuae fuissent, rursus ad pristinam sui orbis plenitudinem rediit. Atque eadem aestate Nymphodorum Pytbis filium, Abderiten, cujus sororem Sitalcesuxorem habebat, virum, qui magna auctoritate apud ipsum valebat, Athenienses, licet eum prius hostem esse judicassent, tamen hospitem publice fecerunt, eumquearcessiverunt, quod Sitalcen Teris filium, Thracum regem, sibi societate adjungere cope-rent. Hic autem Teres, Sitalcis pater, primus Odrysis magnum hoc regnum in majorem Thraciae partem condidit; magna enim Thracum pars sui juris est. Cum illo autem Tereo, qui Procnen Pandionis filiam ex Athenarum urbe uxorem duxerat, Teres iste nullo propinquitatis vinculo conjuuctus est, nec ex eadem Thracia fuerunt, sed ille quidem Tereus habitabat in urbe Daulia, quae est in agro, qui nunc Phocensis appellatur, quem tunc Thraces incolebant; et in hoc agro mulieres fadnus illud in Ityn perpetrarunt; quinetiam a multis poetis, qui lusciniae mentionem fecerunt, haec avis Daulias cognomento est appellata. Verisimile autem eet, Pandionem affinitatem junxisse potius in tam parvo locorum intervallo mutui auxilii causa, quam in multorum dierum itinere ad Odrysas usque. Sed Teres nec idem nomen habuit, et primus rex potentia valens apud Odrysas fuit Hujus igitur filium Sitalcen Athenienses in societatem adseiverunt, Thraciae oppida, et Per- diccam hujus «opera sibi adjungere cupientes. Atque profectus Athenas Nymphodorus Sitalcis societatem us conciliavit et Sadocum ipsius Sitalcis lilium Atheniensem civem fecit et recepit bellum, quod in Thracia gerebatur, componendum; se enim Sitalci persuasurum, ut exercitum Thracum, Athenieusibus mitteret equitibus cetratisque constantem. Perdiccam etiam Atheniensibus conciliavit, et ipsis persuasit, ut ei Thermen redderent. Et confestim Perdiccas cum Atheniensibus et Phormione arma Chalcidensibus intulit. Sic igitur et Sitalces Teris filius, Thracum rex, et Perdiccas Alexandri filius, Macedonum rex, societatis foedus cum Atheniensibus fecerunt. Qui vero Athenienses cum centum navibus circa Peloponnesum adhuc versabantur, Solium Corinthiorum oppidum ceperunt, idque cum agro solis Acarnanum Palae-rensibus incolendum tradiderunt; Astacum quoque, in qua Euarchus tyrannus erat, per vim ceperunt, ipsoque ejecto urbem in societatem adsdverunt. Et in insulam Cephalleniam navibus profecti sine pugna eam in suam potestatem redegerunt; sita autem est Cephallenia e regione Acarnaniae et Leucadis; et est quatuor civitatium commune, Palenees, Cranii, Samaei, Pronnaei. Nec multo post hae naves reverterunt Athenas. Sub hujus aestatis autumnum Athenienses publice quum ipsi, tum etiam inquilini, duce Pericle Xanthippi filio in agrum Megarensem irruptionem fecerunt. Et Athenienses, qui circa Peloponnesum cum centum navibus erant (forte enim jam in ^Egina erant domum repetentes) quum andissent, suos cives cum universi populi copiis ex urbe profectos ad Megara esse, ad eos navigarunt, seque cum iis junxerunt Atque hic Atheniensium exercitus in unum collectus omnium maximus fuit, quum respublica adhuc fioreret, nec dum morbo laborasset; nam ipsi Athenienses non pauciores erant, quam decem millia gravis armaturae militum; (praeterea vero iis etiam apud Potidaeam erant tria militum milia), inquilini autem non pauciores tribus millibus gravis armaturae militum cum ipsis ad illam expeditionem iverant; praetereaque alia non parva militum levis armaturae turba. Vastata autem maxima illius agri parte se receperunt. Fecerunt vero alias quoque multes irruptiones Athenienses procedente bello quotannis iu agrum Megarensem modo cum equitatu, modo etiam curu. universi populi copiis, donec Nisaeam ceperunt. Muris etiam cincta est Atalante ab Atheniensibus castellum sub finem hujus aestatis quo est insula apud Locros Opuntios, prius deserta, ne praedones, ex urbe Opunte et reliqua Locride navigantes Euboeam maleficiis allicerent. Atque haec quidem hac aestate post Peloponnesiorum ex Attica discessum gesta sunt. Insequente autem hieme Euarchus Acarnan Astacum redire cupiens Corinthiis persuasit, ut cum quadraginta navibus et mille et quingentis gravis armaturae militibus eo profecti se reducerent, et ipse quoque nonnullos alios milites mercenarios conduxerat. Praeerant autem his copiis, Euphamidas Aristonymi et Timoxenus Timocratis et Eum»· cbus Chrysidis filios. Et ilium profecti reduxerant; et cum nonnulla etiam reliquae Acarnaniae oppida maritima sibi adjungere vellent remque tentassent, perficere non potuerunt et domum reverti coeperunt. Quum autem praeternavigantes ad Cephalleniam appulissent atque exscensum ex navibus in Craniorum agrum fecissent, ab illis per quan-dam deditionis faciendae speciem decepti, nonnullos de suis militibus amiserunt, quum Cranii eos ex inopinato invasissent ; et tumultuaria festinatione regressi domum reverterunt. Eadem hieme Athenienses patrio instituto publice humarunt eos, qui in hoc bello primi mortem obierant, in hunc fere modum. Triduo antequam funus efferatur, tabernaculum faciunt et sub eo defunctorum ossa proponuqt; et suis quisque inferias affert, si quas velit. Quum autem funeris efferendi dies venit, plaustra adducuntur, quae arcas ex cupresso factas singularum tribuum singulas portant; in his autem insunt ossa singularum tribuum, ex qua quisque erat. Unus autem inanis lectus fertur stratus ignotorum, quorum corpora reperiri suscipique non potuerunt. Prosequitur autem funus quilibet tara de civibus quam de peregrinis : et mulieres, quae cum illis propinquitatis vinculo sunt conjunctae, ad sepulcrum adsunt ejulantes. Haec autem in publico monumento condunt, quod est in pulcherrimo urbis suburbio, atque hic semper sepeliunt eos, qui in bello ceciderunt; illis exceptis, qui in campis Marathoniis obierunt: nam quum illorum virtutem insignem esse judicassent, in ipso loco sepulcrum fecerunt. Postquam autem eos humarunt, vir aliquis ab ipsa civitate delectus, qui et prudentia haud vulgari esse et dignitate praestare videatur, orationem illorum laudibus convenientem super ipsis habet; postea vero discedunt. Hoc igitur modo mortuos sepeliunt; et toto belli tempore, quoties accidebat, hoc ritu utebantur. Super primis igitur his Pericles Xanthippi filius delectus est, qui diceret Atque postquam tempus permisit, progressus a sepulcro in suggestum, quod in altum exstructum erat, ut quam longissime per circumstantem hominum multitudinem exaudiretur, haec verba fecit.