His igitur verbis duces Peloponnesiorum suis militibus animos addiderunt. Phormio vero, timens et ipse suorum militum formidinem, et animadvertens eos concilia inter se habentes classis hostilis multitudinem formidare , volebat illis convocatis animos addere, et in praesentia adhortari. Nam ante quidem illis semper dicebat, et ita animos illorum praeparabat, nullum esse tantum navium numerum, cujus, si contra ipsos veniret, impetus ipsis non esset sustinendus; et ipsi milites jampridem hanc opinionem animis conceperant, ut, quia Athenienses essent, cum nulla quantumvis ingenii Peloponnesiorum classe pugnam detrectarent. Tunc vero cernens eos, propter praesentiam hostis, qui erat in ipsorum conspectu, animo debilitatos, eos commonefacere voluit, ut fidentem animum haberent, et convocatis Atheniensibus hanc orationem habuit : « Quum vos animadvertam, viri milites, lio slium multitudinem pertimescere, convocavi, quia non censeo extimescenda quae minime sunt horrenda. Hi enim primum quidem, quod a nobis ante victi sunt ipsique se nobis non opinantur pares, bunc navium numerum, nec aequalem compararunt. Deinde, quo potissimum freti contra nos tendunt, quasi fortitudo ad ipsos solos pertineat, nullam aliam ob causam audaces sunt, nisi quod ob pugnae pedestris peritiam pleraque feliciter gerant, et eam sibi putant etiam in rebus nauticis idem pnestaturam. Sed hoc merito nostrum potius commodum nunc erit, quando et horum est iu illo genere, quoniam animi quidem praestantia nequaquam excellunt, et hoc utrique, qpod in aliqua re majorem peritiam habemus, sumus audaciores. Praeterea Lacedaemonii, qui sociis praesunt, suae gloriae causa plerosque in hoc periculum invitos adducunt; non enim temptassent, postquam longe inferiores discesserunt, rursus navale proelium committere. Illorum igitur audaciam ne formidetis. Multo enim vos majorem illis terrorem atque certiorem incutitis, tum quia eos jam ante vicistis, tura eliam quia putant vos contra se non staturos, nisi facinus aliquod maxime memorabile facere decreveritis. Nam adversarii, qui numero sunt superiores, ut isti, viribus magis quam consilio freti hostem invadunt; qui vero sunt copiis longe inferiores, et qui simul non coguntur, magnam quandam animi firmitatem habentes adversus hostem ire audent. Quae quum isti considerent, magis nos formidant ob id, quod praeter rationem facimus, quam ob justum apparatum. Multi autem exercitus jam a minoribus , propter imperiliaui, nonnulli etiam propter ignaviam jam profligati sunt, a quo utroque vitio nos nunc alieni sumus. Proelium vero in sinu mea sponte non committam, nec in cum navigabo. Video enim angustias non conducere paucis navibus peritis et agilioribus adversus multas naves imperitas. Nec enim quisquam invehi possit ad impressionem rostro faciendam ita ut oportet, nisi e longinquo hostes in conspectu habeat, neque, si prematur, commode se subducere queat. Neque per mediam classem percurrendi, aut recurrendi, facultas uHa datur, quae navium agiliorum sunt opera, sed pro navali proelio pedestre fieri necesse fuerit, et in hoc major navium numerus meliore conditione pugnat. Sed harum igitur rerum curam ego pro virili parte provide geram. Vos vero ordinem servantes et apud naves remanentes acriter attendite ad imperata, praesertim quum hostium stationes non longe absint, et in ipso proelio militarem disciplinam et silentium plurimi facite; haec enim quum alibi plerumque in rebus bellicis , tum vero praecipue in pugna navali conducunt; istosque ut dignum est rebus ante gestis propulsate. Magnum autem certamen vobis, aut omnem maritimae potentiae spem Peloponnesiis eripere, aut propiorem de mari metum Atheniensibus admovere. Illud etiam vobis in memoriam revoco, plurimos eorum a vobis jam superatos esse; virorum vero, qui semel victi sunt, animi eadem pericula pari audacia subire non solent.» Hujusmodi verbis et ipse Phormio suos adhortabatur. Peloponnesii vero, postquam Athenienses non procedebant contra ipsos in sinum et angustias, quum eos invitos in sinum producere vellent, statim primo diluculo instructa classe in ordines, quorum singuli quaternas naves habebant, portu solventes, secundum suam terram introrsum sinum versus navigare coeperunt, dextro cornu proce-dente, sicut etiam in statione erant. In hoc autem cornu viginti naves maximae celeritatis constituerunt, ut, si forte Phormio, ratus eos Naupactum versus tendere, ipse quoque opem laturus hac praeternavigaret, Athenienses paratam suarum navium impressionem extra suum cornu praetervehendo vitare non possent, sed hae naves eos intercluderent. Ille vero, id quod illi exspectabant, metuens oppido praesidiis nudato, postquam vidit eos navigantes, invitus, et festinanter militibus in naves impositis oram maritimam legebat; et simul etiam Messeniorum peditatus oram maritimam secutus aderat, ut suis opem ferret. Peloponnesii vero, quum eos singulis navibus longo agmine praeter navigare et jam intra sinum et prope terram esse vidissent, id quod maxime cupiebant, uno omnibus signo repente dato naves convertentes, proris adversis in Athenienses ferri coeperunt, quanta maxima celeritate quisque poterat, omnesque naves se intercepturos sperabant. At illarum undecim quidem quae praecedebant, Peloponnesiorum coriiu et conversionem vitantes, in apertum mare fugerunt; sed reliquas assecuti sunt, et fugientes ad terram compulerunt, et corruperunt, militesque Atheniensium, quotquot ex illis non enataverunt, interfecerunt. Et nonnullas harum navium ex suis religantes vacuas trahebant; unam vero cum ipsis viris ceperunt; nonnullas etiam Messenii, subsidium ferentes, et cum ipsis armis in mare ingressi, conscenderunt, et ea earum fabulatis pugnantes, hostibus, qui eas jam trahebant, eripuerunt. Hac igitur parte Peloponnesii victores erant, et Atticas naves corruperunt; viginti autem eorum naves, quae in dextro cornu collocatae luerant, undecim Atheniensium naves persequebantur, quae navium conversionem vitantes in apertum mare fugerant. Et illae Naupactum fuga se recipientes, praeter unam, hostem praevertunt, quumque ad Apollinis fanum appulissent, proris contra hostes versis sese ad vim propulsandam accingebant, si illi ad terram contra se venirent. Illi vero quum paulo post advenissent, inter navigandum paeana canebant tamquam victores, et unam Atheniensium navem, quae reliqua erat, una Leucadia navis, ceteras longe antecedens, insequebatur. Forte autem navis oneraria aliquantum procul a portu stabat ad ancoras, circa quam Attica navis occasione praecepta in mediam Leucadiam persequentem incurrit, eamque demergit. Peloponnesiis autem quum haec res ex improviso et praeter omnem exspectationem accidisset, metus incessit; et simul, quia non servatis ordinibus hostem persequebantur, quod jam victores essent, nonnullae naves demissis remis navigationis cursum inhibuerant , rem non commodam facientes in tanta hostilis stationis propinquitate, propterea quod majorem navium numerum opperiri volebant; aliae vero etiam propter lori imperitiam in brevia impegerant. Athenienses autem, quum haec fieri vidissent, au dacia subiit, signoque simul omnibus dato et clamore sublato in eos impressionem fecerunt. IUi vero, quum propter superiora peccata, tum etiam propter praesentem rerum omnium confusionem, paulisper quidem hostium impetum sustinuerunt, deinde vero terga dantes Panormum redierunt , unde solverant Athenienses vero eos insecuti ceperunt sex naves, quae maxime propinquae erant, et suas recuperarunt, quas illi ad terram primum corruptas religaverant; hominum autem alios quidem interfecerunt, alios vero etiam vivos ceperunt. In Leucadia vero navi, quse circa onerariam est depressa, Timocrates Lacedaemonius vehebatur, et quum navis perderetur, gladio se transegit, et in Naupactiorura portum est delatus. Athenienses autem reversi tropaeum ibi statuerunt, unde profecti vicerunt; et cadavera naviumque fractarum tabulas, quae ad ipsorum oram delatae erant, susceperunt, hostibusque sua, interposita fide publica, reddiderunt. Statuerunt autem Peloponnesii quoque tropaeum tanquam victores, ob naves fugatas, quas ad terram corruperant; et navem, quam ceperant, in Achaico Rhio juxta tropaeum deo consecrarunt. Postea vero veriti, ne auxilia ab Atheniensibus missa supervenirent , noctu in Crisaeum sinum Corinthumque omnes praeter Leucadios vela fecerunt. Et Athenienses ex Creta venientes cum viginti navibus, quas ante pugnam Phormioni adesse oportuerat, non multum post navium discessum Naupactum appellunt. Atque haec aestas finiebatur. Prius tamen quam classis, quae ad Corinthum et in Crisaeum sinum recesserat, domum dimitterent» Cnemus et Brasidas et ceteri Peloponnesiorum doces in-eunte hieme volebant, a Megarensibus hoc edocti, Piraeeum Atheniensium portum temptare; erat autem neque custodi tus neque clausus, ut par erat, quum Athenienses classe longe superiores essent Placebat autem ut singuli naut» cum singulis remis et singulis pulvinis, quos sibi remigantibus substernerent, et cum singulis strupis Corintho pedibus irent ad mare, quod Athenas spectat, atque illinc Megara quam celerrime profecti, deductis ex Nisaea, illorum navali, quadraginta navibus, quae illic erant, confestim in Piraeeum navigarent; nec enim in eo ulla classis erat, quae pro portu excubias ageret, nec ulla prorsus erat suspicio, ne quando hostes repente sic infesta classe eo venturi essent; quippe neque aperte hoc ausuros per otium, neque, si in animum inducerent, se non praesensuros. Postquam autem hoc ipsis placitum est, statim etiam discedebant, quumque noctu advenissent, et naves ex Nise* deduxissent, in Piraeeum quidem non amplius navigabant, quemadmodum in animo habebant, periculum formidantes, (quanquam quidam etiam ventus eos impedivisse fertur), sed ad Salaminis promontorium, quod Megara spectat; ibi autem erat propugnaculum triumque navium praesidium, ne quid Megarensibus importaretur, neve quid exportaretur. Hoc propugnaculum adorti sunt et triremes vacuas deduxerunt et ceteram Salaminem ex improviso aggressi diripiebant. Sed Athenas versus ignes, quibus hostium adventus significabatur, sublati sunt et pavor incessit, quo-nullus in eo bello mqjor exstitit. Nam qui in urbe erant, hostes in Piraeeum jam ingressos putabant, qui vero in Piraeeo erant, et Salaminem jam captam et hostes tantum non contra se venturos existimabant; quod profecto si illi tergiversari noluissent, facile accidisset, neque ventus eos pro hibuisset Athenienses vero simul ac dies illuxit, excita omni civitate in Piraeeum auxilio congressi naves deducebant et quum eas festinanter et magno cum tumultu conscendissent , navibus quidem Salaminem petebant, peditatum vero in Piraeeo relinquebant, ut ei esset praesidio. Peloponnesii autem, postquam eos subsidio venire senserunt, magnam Salaminis partem excursionibus populati, captis hominibus praedaqhe et tribus illis navibus ex propugnaculo Budoro, celeriter in Nisaeam se recipiebant; nonnihil enim et ipsae naves, quae post longum temporis intervallum in mare deductae erant, nec aquarum vim ferre poterant, eos terrebant. Quum autem Megara pervenissent, Corinthum itinere pedestri redierunt. Athenienses vero, quum eos ad Salaminem non amplius nacti essent, et ipsi discesserunt, atque ab eo tempore Piraeeum jam accuratius in posterum custodire coeperunt et portuum claustris et reliqua cautione. Sub eadem tempora, bqjus hiemis initio, Sitalces Odryses, Teris filius, Thracum rex, expeditionem fecit adversus Perdiccam, Alexandri filium, Macedonum regero, et Chalcidenses, qui sunt in Thracia, de duobus promissis alteram exacturus, alterum ipse persoluturos. Nam Perdiccas promisso ita obstrictus, si se Atheniensibus reconciliasse!, a quibus initio bello premebatur, nec Philippum fratrem suum, eundemque hostem, in regnum restituisset, ea quae receperat, non praestabat; et ipse Sital· ces Atheniensibus pollicitus erat, quum societatem cum ipsis iHibat, se bello Chalcidensi fmem impositurum. Utraque igitur de causa bellum inferebat, et Amyntam Philippi filium in regnum Macedonum ducebat, et cum eo legatos Atheniensium, qui hujus rei causa tunc aderant, et Hagno-nem ducem; oportebat enim Athenienses quoque cum navibus et quam maximo exercitu adversus Chalcidenses praesto esse. Ab Odrysis igitur proficiscens primum quidem ex suis sedibus excitat Thraces, qui intra montem Haemum et Rhodopen habitant, quibus usque ad Pontum Euxinum, et Hellespontum imperabat; deinde vero Getas, qui superato Haeino monte in ulterioribus partibus habitant, et quotquot alii populi cis Istrum fluvium ad Pontum Euxinum magis vergentes incolebant; sunt autem Gelae et qui regionem illam accolunt, Scythis finitimi et cultu similes, omnesque sagittarii equestres. Advocabat praeterea etiam multos Thracum montanorum, qui sui juris sunt et ensiferi, qui Dii vocantur, quorum maxima pars Rhodopen incolit; atque alios quidem mercede inducebat, alii vero voluntarii sequebantur. Excibat etiam Agrianas et Laraeos et ceteras gentes Paeonicas, quibus imperabat; atque hi imperii erant ultimi, usque ad Graaeos Paeonas, et Strymonem fluvium, qui ex Scomio monte per Graaeos et Laesos fluit, ubi erat terminus imperii ab ea parte, quae spectat Paeonas, qui jam sui juris sunt. At ab ea parte, quae Triballos spectat, qui et ipsi sunt sui juris, Treres et Tilataei terminabant imperium; hi autem ad septentrionales Scomii montis partes habitant, et a solis occidentis partibus pertingunt usque ad Oscium flumen; hoc autem fluit ex eodem monte, ex quo etiam Nestus et Hebrus; est autem desertus hic mons et magnus et Rhodopae junctus. Fuit autem Odrysarum imperium magnitu-dme ad mare quidem pertingens ab urbe Abderis ad Pontum Euxinum, ad eam usque partem, qua Ister fluvius in ipsum influit; luec ora, qua cursus compendiosissimus datur, navi rotunda, si ventus a puppi semper spiret, quatuor dierum et totidem noctium spatio potest ambiri; itinere vero terrestri , qua compendiosissimum est, ab Abderis ad Istrum vir expeditus intra undecim dies pervenire potest. Atque mare quidem versus longitudo ejus haec erat; per mediterranea vero loca a Byzantio ad Laeaeos et ad Strymonem (hinc enim longissimus est a mari tractus in loca mediterranea) viator expeditus intra Iredecim dies iter conficere potest. Tributum quoque ex toto barbarorum agro et ex Graecis civitatibus, quod colligebatur Seuthe regnante, qui post Sitalcem regno potitus id marime auxit, omni auri et argenti pretio ad aestimationem pecuniarum revocato, quadringenta ferme talenta valebat; et dona non minora his auri et argenti oiTerebantur; et praeterea opera textilia acu picta et laevia, aliaque supellex, neque ipsi soli, sed et aliis Odrysarum viris nobilibus, qui apud ipsum autoritate pollebant. Legem enim, contra atque Persae, hanc condiderunt, quae apud alios quoque Thraces moribus est reee-pta, ut potius accipiant, quam dent, et turpius erat, si quis rogatos non dedisset, quam si quis non impelrasset id, quod petisset; verumtamen hac lege, propter potentiam qua valebant,magis sunt usi; nihil enim a quoquam negotii transigi poterat sine muneribus. Itaque regnum illud ad magnam potentiam pervenit. Nam omnium, quas sunt in Europa intra sinum Ionium et Pontum Euxinum maximum fuit pecuniarum reditu et ceterarum rerum beata abundantia; sed certandi viribus et copiarum numero Scy-tharum impeno longe fuit inferius. Huic enim non modo gentes, quae sunt in Europa, tequari nequeunt, verum etiam in Asia si gens una uni opponatur, nulla est quae Scythis universis, si concordes inter se fuerint, resistere valeat; nec tamen ne in alia quidem solertia et prudentia de rebus iis, quae ad vitam regendam pertinent, ceteris nationibus sunt similes. Sitalces igitur, quum tantae regionis regnum obtineret, exercitum parabat Ac postquam res ipsi paratae erant, profectus tendebat in Macedoniam, primo quidem per suum regnum, deinde vero per Cercinen, montem desertum, qui inter Sintos et Pseonas est medius; iter autem per eum faciebat via, quam ipse succisa materia prius fecerat, quum bellum Paeonibus intulit. Hunc autem montem ex Odrysis pertranseuntes ad dextram quidem habebant Paeonas, ad sinistram vero Sintos et m^os Quem quum pertransissent, ad Doberum Paeonicam urbem pervenerunt. Inter viam autem nulla quidem exercitus para ei decedebat, nisi forte morbo, sed accedebat; multi enim ex Uberis Thracibus non vocati praedae causa sequebantur, ut tota mulUtudo dicatur non minor centum quinquaginta miUibus exsUtisse; atque hujus quidem ma-jor para erat pedestris, tertia vero ferme pars equestris. Maximam autem hujus equitatus partemipsi Odrysae, et post eos Getae praebebant. In peditatu vero machaerophori erant bellicosissimi, qui suis legibus vivebant, et ex Rhodope descenderant ; cetera vero turba permixta ob multitudinem maxime formidabilis sequebatur. Doberam igitor omoes conveniebant et se parabant, ut per montium juga descendentes irruptionem facerent in inferiorem Macedoniam, quae Perdiccae imperio P»rebat. Nam Macedonum sunt et Lyncestae et Elimiotae et aliae gentes in locis superioribus, quae illis quidem sunt sociae et subjectae, sed tamen regna singolae separatim habent. Illam vero maritimam Macedoniam, quae nunc est, Alexander Perdiccae pater et ejus majores, qui Temnidae antiquitus erant, ex urbe Argis oriundi, primi possederunt, et regnarunt, quum prius proelio superatos expulissent ex Piena quidem Pieres, qui postea sub Pangaeo trans Strymonem incoluerunt Phagretem et alia loca (et ad hoc usque tempus regio, quae sub Pangaeo jacens ad mare vergit, smus Piericus appellatur), ex ea vero, quae Botlia vocatur, Bottiaeos, qui nunc agrum Chalcidensibus finiti-mum incolunt; Paeoniae autem secundum Axium fluvium, angustam quamdam regionem a locis montanis ad Pellam usque et mare pertingentem possederunt; et trans Axium ad Strymonem usque eam, que Mygdonia nominatur, ejectis Edonis incolunt. Ex ilia etiam, quae nune Eordia vocatur, ejecerunt Eordos, quorum plerique perie- runt, exigua tamen quaedam ipsorum pars circa Physcam consedit, et ex Almopia Almopas. Hi Macedones alias etiam gentes in suam potestatem redegerunt, quas nunc etiam in sua potestate habent, Anthemuntem et Grestoniam et Bisaltiam et magnam ipsorum Macedonum partem. Haec autem universa Macedonia vocatur, et Perdiccas Alexandri filius horum erat rex, quo tempore Sitalces ipsi bellum inferebat. Atque Macedones quidem hi, quum ingens exercitus appropinquaret, quod ei resistere non possent, se receperunt in loca natura firma et opere munita, quae in eo agro erant. Horum autem non magnus erat numerus, sed postea Archelaus Perdiccae filius, regno potitus, ea, quae nunc in ea regione exstant, aedificavit et vias rectas secuit et quum alia digessit tura etiara rem militarem equis et armis et reliquo apparatu longe melius quam ceteri omnes octo reges, qui eum antecesserant. Exercitus vero Thracum Dobero profectus primum quidem irrupit in regnum, quod Philippi prius erat, et Idomenen quidem per vim cepit, Gortyniam vero et Atalantam et alia quaedam oppida in deditionem ac fidem recepit, quae se ipsi adjunxerunt ob amicitiam Amyntae, Philippi filii, qui ibi aderat. Europum autem oppugnarunt quidem, sed expugnare non poterant. Deinde vero et in reliquam Macedoniam processit, quae a Pella Cyrrhoque ad sinistram jacet. Atque intra haec in Bottiaeam et Pieriam non intrarunt, sed Mygdoniam et Grestoniam et Anthemuntem diripiebant. Macedones vero peditatu ne cogitabant quidem resistere, sed accito equitatu a sociis, qui loca mediterranea incolebant, ubi videbatur commodum, pauci multos adorti, in ipsum Thracum exercitum impetu ferebantur. Et qua impressionem faciebant, nullus illorum, utpote equitum egregiorum et loricatorum, impetum sustinebat; sed hostium multitudine circumventi, in discrimen se conjiciebant propter eorum multitudinem longe numerosiorem; quare tandem quiescere coeperunt, quod existimarent, se longe majori militum numero sine periculo resistere non posse. Sitalces vero et cum Perdicca agere coepit de rebus, quarum causa bellum ipsi intulerat, et quoniam Athenienses eum classe non aderant, qui eum venturum non credebant, et dona potius et legatos ad ipsum miserant, quandam sua rura copiarum partem in Chalcidenses et Bottiaeos misit; quumque illos intra muros compulisset, agrum eorum vastabat. Dum autem castra stativa habet in his locis, Thessali, qui austrum versus habitant, et Magnetes et ceteri, qui Thessalorum imperio parent, et Graeci ad Thermopylas usque timuerunt, ne exercitus iste contra se quoque veniret, et in armis erant Timuerunt etiam Thraces , qui trans Strymonem boream versus loca campestria incolebant, Panaei et Odomanti et Droi et Dersaei; omnes autem hi sui juris sunt. Praebuit etiam occasionem rumoris inter Graecos Atheniensium liostes, ne per foedus adducti ab iis barbari se quoque invaderent Ille vero et Chalcidicum et Botticum et Macedonicum agrum simul complexus vastabat; et postquam nihil eorum, quorum causa infestis armis eo profectus erat, ipsi feliciter succedebat, et exercitus ejus coaimeatu deliciebatur et hiemis incommodis vexabatur, persuadetur ei ab Seuthe Spardaci filio , patrueli suo, qui apud ipsum potentia secundus erat, ut celeriter discederet. Seulhen autem Perdiccas sibi clam conciliaverat, pollicitus se in matrimonium ei sororem daturum, et cum ipsa pecunias etiam. Itaque Sitalces quidem ita inductus, quum omnino triginta dies ibi commoratus esset et horum octo apud Chalcidenses, cum exercitu domum celeriter se recepit; Perdiccas vero postea Stratonicen sororem suam Seuthae uxorem dedit, ut promiserat. Haec igitur Sitalcis expeditio hunc habuit exitum. Athenienses vero, qui Naupacti erant, eadem hieme post discessum Peloponnesiorum classis, duce Phormione secundum maritimam oram advecti Astaco bellum intulerunt exscensuque ex navibus in terram facto mediterranea Acarnaniae loca petierunt, cum quadringentis suorum gravis armaturae militum classiariorum, et cum totidem Messeniis et ex Strato et Corontis aliisque oppidis eos, qui videbantur dubiae fidei homines, ejecerunt et Cynetem, Theolyti filium, in oppidum Coronta reduxerunt; quo facto ad suas naves redierunt. Nam CEniadis, qui soli omnium Acarnanum Atheniensibus perpetuo erant hostes, propter hibernum anni tempus bellum nullo modo inferri posse videbatur; Achelous enim fluvius ex monte Pindo per Dolopiam et Agraos et Amphilochos et per Acarnanicam planitiem fluens et superne juxta urbem Stratum et ubi in mare effunditur prope CEniadas, ipsam etiam urbem paludibus circumdans, facit, ut difficile sit propter aquarum copiam hieme ibi bellum gerere. Jacent autem et pleraque Echinadum insularum e regione (Eniadarum, ab Acheloi ostio non procul distantes; quamobrem hic fluvius quando magnus est, limum semper aggerit et nonnullae etiam illarum insularum factae sunt continentis pars, et credibile est ceteris quoque non admodum longo temporis progressu idem eventurum; nam et fluvii cursus est rapidus et multus et turbidus, et 'ipsae insulae sunt crebra, et limum congestum ipsae inter se eo, quod non diffunditur, cohibent^altemanter et non uno longo ordine sitae, nec rectum aquis exitum in pelagus praebentes. Sunt autem desertae, nec magnae. Fertur etiam Alcmaeoni, Amphiarai filio, quo tempore post matris caedem vagaretur, Apollo oracula, reddito praecepisse, ut hanc terram incoleret, obscure significans eum terroribus liberatum non iri, priusquam locum habitandum reperisset in ea regione, quae, quum matrem interfecit, a sole nondum conspiciebatur nec terra erat, quod omnem aliam terram polluisset. Ille vero consilii inops, ut aiunt, vix tandem advertit hanc Acheloi fluminis alluvionem, istudque solum, quod limo congesto consolidatum erat ah eo tempore, quo matre caesa non paucos annos errabat, ad sedes in eo sui corporis causa ponendas salis amplum esse videbatur. Quare quum in locis circum CEniadas sitis sedes collocasset, ibi regnavit, et ab Acarnane filio suo nomen regioni impositum reliquit. Quae igitur de Alcmaeone traduntur, haec accepimus. Athenienses vero at Phormio castris ex Acarnania. motis et Naupactum profecti ineuate vere Athenas redierunt secumqoe duxerant eoe, quos liberos in proeliis navalibus ceperant, qui permutati singuli pro singulis dimissi sunt, et quas ceperant naves. Atque haec hiems finiebatur ter- tiusque annus hqjus belli, quod Thucydides conscripsit. Sequente autem aestate Peloponnesii eorumque socii frumento jam adulto cum infesto exercitu in Atticam protecti sunt; praeerat iis autem Arcliidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Castrisque positis agrum vastabant, et impressiones, ut consueverant, faciebant Atheniensium equites, qua commodum erat, et plurimam militum levis armaturae turbam prohibebant, ne a castris longius progressi loca suburbana vastarent. Tamdiu autem commorati, quamdiu commeatus iis suppeditabat, recesserunt et in suam quique civitatem se receperunt. Post hanc autem Peloponnesiorum irruptionem statim Lesbus praeter Methymnam ab Atheniensibus defecit, quod illi voluerant quidem jam ante hoc bellum, sed Lacedaemonii eos recipere noluerant, tum vero vi necessitatis coacti hanc quoque defectionem maturius, quam secum ipsi constituerant, fecerunt Etenim et portuum munitionem, quos aggere cingebant, et murorum aedificationem navium-que fabricationem opperiebantur, donec ad finem essent perducta, item auxilia, quae ex Ponto venire oportebat, sagittarios et frumentum, et quae tunc ipsum adhuc accerse-bant. Tenedii enim, qui iis erant inimici, et Methymnaei, atque etiam privatim quidam ex ipsis Mytilenaeis homines propter factionem, quibus publicum erat cum Atheniensibus hospitium, Atheniensibus indicarunt, adduci ab iis omnes Lesbios per vim in Mytilenen omnemque apparatum cum Lacedaemoniis et Boeotis, qui gentis ejusdem erant, defectionis faciendae causa urgeri et nisi quis illos jam antevertat, ipsos Lesbo privatum iri. Athenienses vero (erant enim debilitati morbo et bella recens suscepto et vigente) rem quidem haud negligendam esse ducebant, si Lesbus quoque hostium sociaexisteret, quae classem et vires integras haberet, et criminationes istas initio non admittebant, plus animi sui sententiae tribuentes, quod mallent non vera esse. Postquam tamen missis etiam legatis non persuadebant Mytilenaeis, ut et communis civitatis institutionem et belli apparatum omitterent, tunc metu perculsi eos antevertere volebant Et confestim miserunt quadraginta naves, quae forte circa Peloponnesum erant ad navigandum paratae; Cleippides autem Dinise filius cum duobus collegis his navibus praeerat. Renuntiatum enim iis erat diem festum in Apollonis Maloentis honorem extra urbem celebrari, ad quem celebrandum Mytilenaei frequentes conveniunt, et spem esse, si properarent, subito eos posse illis supervenire, et si conatus iste feliciter ipsis successisset, (rem actam esse), sin minus, dicerent Mytilenaeis, ut naves traderent murosque demolirentur; et, si imperata non facerent, bellum iis inferrent. Atque illae quidem naves abierunt; decem vero Mytilenaeorum triremes , quae ex finderis pacto tunc apud ipsos auxilii ferendi causa forte aderant, retinuerunt Athenienses, virotfque, qui in illis erant, in custodiam tradiderant. Mytilenaeis vero quiuam, quum Athenis in Euboeam trqedssct et pedibus Gersestum ivisset, ibi navim onerariam tunc ipsum ancoras solventem nactus, secunda navigatione usus, et triduo postquam Athenis discessit, Mytilenen delatus, nuntiavit infestum Atticae classis adventum. Illi vero nec ad Maloentem exiverunt, et ceteras murorum portuumque partes, quae semiperfectae erant, praesidiis firmantes custodias egerunt. Nec multo post Athenienses classe eo appulsi, ut haec videbant, denuntiarunt duces, quae imperata erant; sed quum Mytilsenei dicto audientes non essent, beHum illis facere coeperunt At Mytilaenei imparati et ex improviso coacti tbellum gerere, prodierunt illi quidem cum quodam navium numero aliquantum ante portum, ut proelium navale committerent, sed postea ab Atticis navibus inse-quentibus fugati, cum Atticae classis praetoribus jam colloquia conferebant, eo consilio, ut, si possent, in praesens naves illorum aliqua aequa conditione a se dimitterent Atheniensium vero duces haec acceperunt, ipsi quoque veriti, ne non satis virium haberent ad bellum universae Lesbo faciendum. Induciisque factis Mytilenaei mittunt Athenas unum ex illis, qui detulerant indicium, quem facti jam poenitebat, et alios, si forte impetrare possent, ut naves a se recederent quippe qui nihil rerum novarum molituri essent. Interea vero et Lacedaemonem legatos triremi vectos mittunt, clam Atheniensium classe, qui ad septentrionalem urbis partem in Malea stationem habebant; nec enim credebant, quae ab Atheniensibus impetrare cupiebant , ex voto sibi cessura. Atque hi quidem aspera usi navigatione per pelagus Lacedaemonem delati agebant pro iis, ut aliquod auxilium veniret; Athenis autem legati postquam re infecta redierunt, Mytilenaei bellum capessere coeperunt et cetera Lesbos praeter Methymnam; hi enim Atheniensibus auxilio venerant et Imbrii et Lemnii et exigua quaedam reliquorum sociorum manus. Atque eruptionem quidem Mytilenaei totis viribus fecerunt in Atheniensium castra et proelium etiam commissum est, in quo Mytilenaei non inferiores exstiterant, sed tamen nec prope pernoctare, nec suis viribus confidere sunt ausi, sed iu urbem se receperunt. Deinde vero ipsi quidem quiescebant, quia, si quid auxilit ex Peloponneso praeterea venisset, et cum reliquo apparatu periclitari volebant; (etenim Meteas Laco et Hermaeon-das Thebanas ad eos venerant, qui missi quidem erant ante defectionem, sed quum Atticae classis infestum adventum antevertere non potuissent, post proelium commissum in urbem triremi clam ingressi sunt et hortabantur, ut alteram triremem et legatos secum mitterent; illique miserunt;) Athenienses vero propter Mytilenaeorum quietem, multo magis confirmati, socios accersebant, qui longe citius affuerunt, eo quod nihil virium apud Lesbios esse animadverterent, et quum australem urbis partem classe circumdedissent, bina castra ad urbem hinc et illinc muris struxerunt, et classis stationes ad utrumque portum habebant. Ac maris quidem usu Mytilenaeos prohibebant; terrae vero reliquam quidem partem omnem in potestate sua habe- bant Mytilenaei ceterique Lesbii, qui subsidio jam venerant, illam vero non magnam, quae circum castra erat, Athenienses obtinebant, et navalia potius castra navium et mercatus agendi habebant in Malea. Atque ad Mythenen quidem ita gerebatur bellum. Per idem autem hujus aestatis tempus Athenienses in Peloponnesum etiam triginta naves et Asopium Phormio · nis filium, earum ducem miserunt; Acarnanes enim eos oraverant, ut aliquem Phormionis vel filium vel cognatum ducem ad se mitterent. Hae autem naves, oram legentes, maritima agri Laconici oppida diripuerunt. Deinde vero Asopius majorem harum navium partem domum remisit, ipse autem cum duodecim Naupactum ivit, et postea, quum universas Acarnanum copias evocasset, CEniadis bellum intulit et simul navibus per Acheloum navigavit , et pedestres copiae agrum vastabant. Sed quum (Eniadae se ipsi non dederent, peditatum quidem dimisit, ipse vero in Leucadem navigavit, copiisque suis ad Neri-cum expositis, dum se recipit, quum ipse, tum etiam pars quaedam ejus copiarum ab illius regionis incolis, qui ad opem suis ferendam convenerant, et a paucis quibusdam militibus praesidiariis caeditur, atque postea Athenienses, quum inde solvissent, cadavera suorum a Leucadiis, fide publica interposita, receperunt. Legati vero Mytilenaeorum, qui in prima navi missi erant, ut eos Lacedaemonii jusserant, Olympiam venire, ut ceteri quoque socii illis auditis consultarent, Olympiam iverunt; erat autem Olympias, qua Dorieus Rhodius iterum vincebat. Quumque post solennem illius festi celebrationem in colloquium venissent, in hunc modum verba fecerunt. «Institutum, quod apud Graecos moribus est receptum , viri Lacedaemonii sociique, non ignoramus; qui enim recipiunt illos, qui in bellis deficiunt, et priorem societatem relinquunt, quatenus quidem aliquam utilitatem ex illis percipiunt, caros.habent, sed quum eos superiorum amicorum proditores esse existiment, minus probos esse ducunt. Atque haec aestimatio non est iniqua, si et illi, qiu deficiunt, et illi, a quibus defectionem faciunt, pares inter se sint voluntate benevolentiaque et aequales apparatu ac viribus, nec ulla justa defectionis causa subsit; quod in nobis et Atheniensibus non sic erat. Neve cuiquam ideo minus probi esse videamur, quod cum pacis tempore ab ipsis honorifice tractaremur, in periculis deficimus. « De jure enim et virtute ante omnia, praesertim quum societatem vestram appetamus, verba faciemus, quia scimus, neque amicitiam inter privatos esse constantem neque communionem ullam ulla in re inter civitates, nisi id fiat cum mutua virtutis opinione, et in ceteris rebus morum similitudine consentiant, nam in animorum discrepantia factorum etiam controversiae consistunt. Nobis vero et Atheniensibus societas primum intercessit, quum vos quidem a belli Medici administratione destitistis, illi vero permanserunt ad belli reliquias persequendas. Societatem tamen fecimus, non ut Graecos in Atheniensium potestatem redigeremus, sed ut Graecos a Medorum dominatu liberaremus. Et quamdiu quidem ex aequo rebus praeerant, alacri animo sequebamur; postquam autem animadvertebamus, ipsos Medi odium paulatim remittere, sociis vero jugum servitutis imponere properare, tunc non amplius sine timore eramus. Sed quum propter multitudinem eorum, qui sententiam laturi erant, non possemus in unum coeuntes iis resistere, omnes socii, praeter nos et Chios, in servitutem sunt redacti. Nos vero, qui scilicet nostri juris eramus et liberi nomine, ad bella cum iis profecti sumus. Nec amplius pro ducibus fidelibus Athenienses habebamus, quia rebus ante gestis exemplis utebamur; nec enim verisimile videbatur, eos illis quidem servitutis jugum imposuisse, quos in eandem foederis societatem nobiscum receperant, ceteris vero, si quando forte facultas oblata esset, idem non esse facturos. « Quod si jam omnes adhuc liberi nostrique juris essemus, certior nobis fides esset, non eos novi quidquam molituros esse; quum vero plerosque sociorum subegerint, nobiscum autem mquo adhuc jure vivant, consentaneum erat eos indignius esse laturos, quod nunc quoque, quamvis major pars jam illis cedat, nos soli aequum jus retinemus, idque tanto magis, quo magis ipsorum potentia aucta est et nostra solitudo. Sed mutui metus aequalitas societatem sola facit fidelem; qui enim aliquid praeter jus facere vult, eo quod viribus non firmior impetum facturus esset, absterretur. Ac liberi relicti sumus nulla afia de causa, nisi quatenus ad imperium quaerendum, et specioso verborum praetextu, et consilii aggressione potius, quam armorum videbantur ipsis res obtineri posse. Simul enim hoc etiam testimonii argumento utebantor, socios, qui idem jus suffragii ferendi haberent, ad eandem militiam cum ipsis nunquam invitos profecturos fuisse, nisi illi, quibus bellum inferrent, aliquod peccatum commisissent ; eadem autem opera etiam potentissimos contra infirmiores primum secum adducebant, et futurum erat, ut illos quum ad extremum reservassent, reliquis ab omni parte detractis, imbecilliores haberent. Si contra a nobis initium duxissent, quoniam universi suas domesticas vires adhuc habebant, et alios, apud quos consistere poterant, haud ita facile socios subegissent. Atque classis nostra metum aliquem ipsis incutiebat, ne forte in unum coacta aut vobis aut alicui alii adjuncta periculum iis crearet. Partim vero etiam eo, quod eorum populum et eos qui quoque tempore reipublicae principes erant, observabamus, praeter reliquos liberi relinquebamur. Nec tamen diu hoc videbamur efficere posse, nisi hoc bellum confiatum esset, exemplis edocti eorum, quae reliquis acciderunt. « Quaenam igitur erat haec aut amicitia certa aut libertas, in qua alteri alteros alienis animis recipiebamus, et illi quidem nobis in bello prae metu blandiebantur, nos vero rebus pacatis idem vicissim ipsis faciebamus? et quod aliis fidem confirmat, benevolentia inquam, hoc ipsum timor firmum nobis praestabat, metuque magis quam amicitia retenti in societate persistebamus; et utris immunitas periculi audaciam citius erat praebitura, hi etiam priores aliquid praeter jus facturi erant. Quare si cui injuste facere videmur, quod ante defecerimus propter dilationem malorum, quibus illi nos erant affecturi, nec ipsi vicissim cunctati, dum plane sciremus, numquid eorum fieret, is non recte sentit. Nam si pari potentia praediti, et insidias ipsis mutuo struere, et vicissim in aliud tempus eas differre possemus, quid necesse erat, nos in hac societatis aequalitate tamen in illorum potestate esse? In illorum vero potestate- quum semper sit, ut nos invadant, in nostra quoque esse debet, ut nobis ante caveamus. « Tales igitur, Lacedaemonii ac socii, rationes et causas quum haberemus, defecimus, quae satis et manifestae sunt auditoribus, ut cognoscere possint, nos merito fecisse, et validae, ut metum conciperemus et ad aliquod salutis nostrae praesidium nos converteremus, atque id volumus quidem jam multo tempore, quum rebus adhuc pacatis legatos ad vos misimus, qui de defectione vobiscum agerent; sed quia vos recipere nos noluistis, impediti sumus; nunc vero, ubi Boeoti nos excitarunt, confestim obtemperavimus, du-plicemque defectionem nos facturos existimabamus, unam quidem a Graecis, ne una cum Atheniensibus ipsos maleficiis afficeremus, sed una in libertatem vindicaremus; alteram vero ab Atheniensibus, ne nos ipsi postea ab illis profligaremur, sed hoc prius illis faceremus. Nostra tamen defectio subito facta est et imparata; quo etiam magis oportet vos nobis in societatem receptis auxilium quam celerrime mittere, ut appareat, vos et illis succurrere, quibus est succurrendum, et simul hostibus nocere. Opportunitas autem qualis nunquam ante. £tenim et morbo attriti sunt Athenienses et pecuniarum impensis, et naves ipsorum partim quidem circa vestram regionem, parlim vero contra nos sunt constitutae; quare non verisimile est, eos navium abunde habituros, si vos hac aestate cum navalibus pedestribusque copiis simul iterum irruptionem faciatis , sed aut vos contra se cum infesta classe venientes propulsare non poterunt, aut ab utrisque discedent. Neque vero quispiam existimet, se domesticum periculum pro alieni agri defensione subiturum. Cui enim Lesbos proeul abesse videtur, haec tamen utilitatem ei ex propinquo praebebit. Nec enim, quemadmodum quis existimat, bellum in Attica terra geretur, sed in ea, unde Attica utilitatem percipit. Est autem illi pecuniarum proventus a sociis, et longe major erit, si in suam potestatem nos redegerint; nam nec alius deficiet, et res nostrae illis accedent; et acerbiora mala pateremur, quam illi, qui jam ante iis serviebant. Sed si vos alacriter succurratis, quum civitatem vobis adjungetis, quae magnam classem habet, cujus in primis vos indigetis, tum etiam Atheniensium imperium facilius evertetis, subtrahentes eorum socios (quilibet enim se vobis confidentius adjunget), et sinistram opinionem vitabitis, quam sustinebatis, quod illis, qui deficiunt, opera non feratis. Sed si manifestum sit, illos a vobis in libertatem vindicari, victoriam belli certiorem habebitis. « Reveriti igitur Graecorum spes, quas in vobis ponunt , ipsumque Jovem Olympium, in cujus templo supplicibus similes sumus, Mytilenaeis in vestram societatem receptis opem ferte, neque nos deseratis, qui privato quidem periculo corpora objicimus, sed communem utilitatem, si rem feliciter geramus, omnibus allaturi sumus, magis vero commune damnum, si vobis non exoratis prostrati fuerimus. Estote igitur viri, quales et Graeci vos esse justum judicant, et noster metus desiderat. » Atque Mytilenaei quidem haec dixerunt. Lacedaemonii vero eorumque socii quum haec audissent eorumque postulata comprobassent, Lesbios in societatem receperunt, atque ad irruptionem in agrum Atticum faciendam et sociis, qui aderant, edixerunt, ut primo quoque tempore cum duabus suarum copiarum partibus in Isthmum irent, ut facturi illam, et ipsi primi venerunt, et vehicula navium in Isthmo parabant, ut eas a Corintho in mare, quod Athenas spectat, transportarent, quippe qui et navalibus et pedestribus copiis simul impetum facturi essent. Atque hi quidem alacriter haec faciebant; ceteri vero socii lente conveniebant, et frugibus colligendis militiseque taedio detinebantur. Athenienses vero, quum eos suae imbecillitatis opi* nione adductos se instruere intellexissent, cumque declarare vellent, eos non recte opinatos esse, sed se non mota classe, quae ad Lesbum erat, tamen et eam, quae ex Peloponneso contra se veniebat, facile propulsare posse, centum naves instruxerunt, et cum ipsi exceptis equitibus et pentacosiomedimnis, tum etiam inquilini eas conscenderunt, et propter Isthmum provecti ostentationem sui faciebant et in quamcumque Peloponnesi partem ipsis placebat, ex navibus descendebant Lacedaemonii vero quum viderent rei eventum longe alium, quam ipsi exspectabant, et quae a Lesbiis dicta erant, putabant non vera esse, et rem esse factu difficilem existimantes, quum simul ipsis neque socii adessent, et triginta etiam Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, agrum ipsorum urbi subjectum vastare nuntiarentur, domum redierunt. Postea vero classem parare coeperunt, quam in Lesbum mitterent, et sociis per civitates quadraginta naves imperarunt, et classis praefectum destinarunt Alcidam, qui eo profecturos erat. Athenienses vero et ipsi cum suis centum navibus domum se receperunt, postquam illos quoque rediisse cognoverunt. Atque eo tempore, quo naves istae navigabant, facile plurimae naves simul ipsis erant, usu formaque insignes, pares tamen numero vel etiam plures hqjus belli initio. Nam Atticam et Euboeam et Salaminem centum naves custodiebant, et aliae centum circa Peloponnesum erant, praeterea vero eae, quae ad Potidaeam et aliis in locis erant, ut numerus omnium navium una aestate fuerit ducentarum et quinquaginta. Atque hoc potissimum pecunias absumpsit una cum Potidaea. Nam et Potidaeam obsidebant milites binas drachmas diurnas merentes (etenim sibi quisque unam, alteram pro famulo in diem accipiebat), ter mille quidem, qui primi ad eam obsidendam missi erant, nec pauciores, qui in ejus obsidione permanserunt, donec eam expugnarunt, sexcenti vero et mille eum Phormione, qui ante urbis expugnationem discesserunt; et universae naves idem stipendium accipiebant. Pecunie igitur ita primum consumptae sunt, et tantus navium maximus numerus est instructus. Mytilenaei vero eodem tempore, quo Lacedaemonii circa Isthmum erant K quum ipsi tum etiam auxiliarii milites ad Methymnam, cujus per proditionem capiendqe spem conceperant, terra cum exercitu sunt profecti; et urbem adorti ,.quum res ipsis non succederet, quemadmodum exspectabant, Antissam et Pyrham etEressum petierunt, et stabilitis harum civitatum rebus murisque firmatis domum celeriter se receperunt. Methymnaei vero et ipfi post illorum discessum cum copiis adversus Antissam ive- runt, et quum ex urbe eruptio facta esset cladem acceperunt ab Antissaeis et auxiliariis quibusdam militibus, multosque amiserunt, ceterique celeriter domum reverterunt. Athenienses Tero, quum haec audirent, et Mytilenaeos terra potiri, et suos milites non satis virium ad Olos prohibendum habere, jam circiter autumni initium mittunt Pachetem Epicuri filium ducem, cum mille ex se ipsis militibus. Hi vero remigum officium in navibus ipsi praestantes ad Mytllenen perveniunt, eamque simplici muro cingunt; nonnullis etiam in locis natura munitis castella aedificarunt. Et Mytilene quidem utrinque et terra et mari acriter obsidebatur, et hiems appetebat; ceterum Athenienses quum pecuniis ad obsidionem indigerent et ipsi pecunias tunc primum contulissent CC. talenta, dimiserunt etiam ad socios duodecim naves pecuniae colligendae gratia, et Lysiclem ducem cum quatuor collegis. Ille vero, quum ex aliis locis pecunias exigebat et circui-bat, tum etiam in Caria ex Myunte urbe per Maeandri campum usque ad Sandium collem ascendit, et quum a Caribus et Anaeitis impetus in ipsum factus esset, periit et ipse et magnus reliqui exercitus numerus. Eadem hieme Plataeenses (adhuc enim a Peloponnesiis et Boeotis obsidebantur) quum et penuria rei frumentariae graviter laborarent, nec ullam subsidii Athenis ad se venturi spem haberent, nec ulla alia salutis ratio appareret, statuunt quum ipsi, tum Athenienses, qui cum ipsis obsidebantur, primo quidem omnes exire, et transcendere hostium muros si per vim hoc facere possent, auctoribus hujus conatus Theseneto Tolmidae filio, qui vates erat, et Eupompida Daimachi filio, qui et dux erat; deinde vero dimidia eorum pars, quod periculum ingens esse duceret, metu quodam territa destitit incepto, ducenti vero et viginti circiter in eadem eruptionis faciendae sententia ultro permanserunt, in hunc modum. Scalas hostilium murorum altitudine pares fecerunt. Hanc autem emensi sunt secundum laterum coagmentatorum ordines, qua parte murat ipsorum ad eos spectans tectorio carebat. Numerabant au tem multi simul laterum coagmentatorum strata, et horam quidem par erat nonnullos a vera ratiocinatione aberrare, plures vero eam assequi, praesertim quia saepius numerabant et simul non procul aberant, sed ea muri pars, ad quam tendebant, facile conspiciebatur. Scalarum igitur convenientiam hoc modo sont assecuti, ex laterum crassitudine mensuram conjectantes. Murus autem Peloponnesiorum hac erat structura. Duplicem ambitum habebat, alteram quidem Plataeas versus, alterum vero exteriorem, si quis forte ab Athenis invaderet ; hi autem ambitus alter ab altero sexdecim ferme pedum intervallo distabant. Hoc vero sexdecim pedum spatium tabernaculis inter custodes distributis erat occupatum eaque erant continua, ita ut unicus murus latus esse videretur, utrinque pinnas habens. Ad decimam qualhque pinnam autem turres erant ingentes, et ejusdem, qua muras, crassi- tudinis, et eaedem ad interiorem et exteriorem ejus frontem pertingebant, ita ut transitus propter turrim non esset, sed per eas medias transibant. Noctu vero, quoties tempestas humida esset, pinnas quidem relinquebant, e turribus Tero, quae parvo distabant ac superne tectae erant, excubias agebant Murus igitur, quo Plataeenses ab bostium praesidiis cingebantur, hujusmodi erat. Hi autem rebus paratis, observata nocte, quae et pluvia et vento turbida, et praeterea illunis esset, exierunt; praeerant iis autem, qui et conatus hujus auctores erant. Ac primum quidem transierunt fossam, quae ipsos ambibat; deinde hostium muro successerunt, clam illorum custodibus, quia inter tenebras custodes non prospexerant, strepitum vero, quem ipsi edebant m accedendo, propter ventum obstrepentem exaudire non potuerant; simul etiam distantes intervallo satis magno vadebant, ne arma armis collisa rei significationem darent. Erant autem expediti armatura genere et sinistro tantum pede calceati, firmius ut consisterent in luto. In intervallum igitur, quod erat inter turres , ad murorum pinnas accesserunt, quod eas desertas esse scirent, primo quidem illi, qui scalas ferebant; atque eas apposuerunt; deinde duodecim levis armaturae cum pugione ac thorace ascendebant, quibus praeerat Ammeas Coroebi filius, et primus ascendit. Post ipsum vero qui sequebantur, sex in utramque turrim ascendebant. Deinde post hos alii levis armaturae cum jaculis vadebant, quibus alii a tergo scuta ferebant, ut illi facilius ascenderent, et ea erant illis tradituri, quum prope hostes ventum esset. Postquam autem plures muros ascenderunt, custodes, qui excubias in turribus agebant, hoc senserunt; quidam enim Plataeensis dum manu se sublevat, de pinnis dejecit tegulam, quae lapsa strepitum edidit. Atque statim clamor erat, et exercitus ad muros concurrebat; nec enim sciebat, quidnam esset periculi in nocte obscura et procellosa, et simul etiam Plataeenses, qui in urbe relicti erant, egressi Peloponnesiorum murum invaserunt, a parte, quae opposita erat illi, qua sui murum superabant, ut animum ad illos minime advertereot Itaque turbabantur quidem in suo quique loco manentes, auxilio vero accurrere ex sua custodia nemo audebat, sed animo dubio fluctuabantur, quid hoc rei esse statuerent, quod fiebat. Et trecenti eorum milites, quibus mandatum erat, ut, si quid opus esset, ad opem ferendam praesto essent , e muro ad clamorem procedebant. Et faces hostilis adventus indices Thebas versus tollebantur; Plataeenses vero, qui in urbe erant, et ipsi ex suo muro multas faces tollebant, quae ad hoc ipsum praeparatae erant, ut ignium signa hostibus essent incerta, utque suspicati aliquid aliud esse, quam quod res erat, opem non ferrent, prius quam sui, qui exierant, evasissent, et in loca tuta se recepissent. Qui autem muros conscendebant Plataeensium, inter haec, ubi primi suorum murum conscenderunt et utramque turrim custodibus occisis in suam potestatem redegerunt, ipsi et ad turrium transitus constiterunt eosque custodiebant, ne quis per eas penetrans ad opem suis Terendam veniret; et scalis e summo muro turribus admotis suo-rumque pluribus per scalas ascendere jussis, hi quidem ex turribus, et ex inferioribus et ex superioribus earum partibus eos, qui subsidio veniebant, missilibus arcebant; ceteri vero interea, quorum major erat numerus, multis scalis simul admotis pinnisque dejectis per spatium, quod erat inter turres, transcendebant; et pervadens quisque consistebat in fossae margine et hinc sagittis atque jaculis defendebant, si quis subsidio veniens praeter murum impedire co naretur transitum. Ubi autem omnes transierunt, illi, qui e turribus veniebant postremi difficulter descendentes vadebant ad fossam atque inter hoc trecenti illi iis occurrebant faces gestantes. Itaque Plataeenses quidem illos ex tenebris facilius conspiciebant, stantes in fossae margine , et sagittis jaculisque nuda eorum latera petebant, ipsi vero, quod in tenebris essent, propter faces minus conspiciebantur. Itaque et Plataeensium qui postremi erant, fossam quidem non retardati transierunt, sed aegre et per vim; nara et glacies in ea concreverat, quae non erat solida, ita ut transeuntes sustinere posset, sed potius erat aquosa, qualis fieri solet subsolano aut borea spirante, et nox illa, propter hujusmodi ventum nivibus conspersa aquam in ea vehementer auxerat, quam vix supra exstantes transierunt. Atque etiam ut fuga evaderent, factum est potissimum propter hujus tempestatis magnitudinem. Digressi vero a fossa Plataeenses via Thebas Terente vadebant conferti, ad dextram habentes Androcratis fanum, rati illos minime suspicaturos esse, hanc se ingressos esse, quae ad hostes duceret; simul etiam videbant Peloponnesios cum facibus in sequentes ea via, quae per Cithaeronem et Dryoscepbalas Athenas ducebat. Atque sex quidem septemve stadia Plataeenses Thebas versus ire perrexerunt, deinde devertentes, viam, quae ad montem fert, iverant Erythras et Hysias versus, et quum attigissent montes, Athenas perfugerunt, ducenti et duodecim ex majore numero ; fuerunt enim eorum nonnulli, qui in urbem reverterunt, antequam murum superarent, unus vero sagittarius in exteriore fossa captus est. Peloponnesii igitur, postquam hostem insequi destiterunt, in suam quisque stationem redierunt. At Plataeenses, qui erant in urbe, rerum omnium, quae acciderant, ignari, ceteris vero, qui redierant, neminem superesse renuntiantibus, simul ac dies illuxit, emisso caduceatore inducias paciscebantur, ut suorum cadavera reciperent; sed cognita rei veritate incepto destiterunt. Plataeenses igitur, qui munitiones superarunt, hoc modo salutem sibi peperere. Lacedaemone autem eadem hieme exeunte mittitur Salaethus Lacedaemonius cum triremi Mytilenen. Hic Pyrrham vectus et illinc itinere pedestri per quemdam torrenlis alveum profectus, qua munitiones transiri poterant, occulte Mytilenen ingreditur, et dicebat Mytilenaeorum magistratibus simul irruptionem in Atticam factum iri, et illas quadraginta naves, quas is subsidio venire oportebat, affuturas, se- que, ut haec significaret et celera coraret, praemissum ene. Atque ita Mitylenn confirmabantur et animis minus propendebant ad compositionem cum Atheniensibus faciendam. Atque hiems finiebatur haec et quartus annos hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.