CAPUT V 2 . De destillatione ae gravedine. Destillat autem humor de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod pejus est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillat, tenuis per has pituita profluit, caput leviter dolet, gravitas ejus sentitur, frequentia sternutamenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternutamenta et tussim, est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina. Aliud autem, quamvis non multum distans, malum, gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet: sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est. Haec omnia χορύζασ Hippocrates nominat De veleri medicina, § 18 : nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari; destillationem χατασταγμόν appellari. Haec autem et brevia, et si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerat. Ubi aliquid ejusmodi sentimus, protinus abstinere a sole, balneo, vino, venere debemus: inter quae unctione, et assueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri, sed tecta utendum est, et post eam caput atque os supra quinquagies perfricandum. Raroque fit, ut, si biduo, vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, assumendum est vinum amineum Aminaeum cf. Oribas., T. I, p. 639 austerum; deinde rursus biduo aqua; post quae ad balneum, et ad consuetudinem revertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere; sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquem et vehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est. Igitur huic, si in nares vel in fauces destillat, praeter ea, quae supra retuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes; lenior frictio adhibenda thoraci, ori, capiti; demenda assueto cibo pars dimidia; sumenda ova, amylum, similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem; siti contra, quanta maxima sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balneo factus, eoque usus est, adjiciendus est cibo pisciculus, aut caro, sic tamen, ne protinus justus modus cibi sumatur: vino meraco copiosius utendum est. At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et frictione opus est; eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando, sed serius, balneum tentandum. In gravedine autem, primo die quiescere, neque esse, neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare: postero die surgere, abstinere a potione, ant aut , si res coegerit, non ultra heminam aquae assumere: tertio die panis non ita multum ex parte interiore cum pisciculo, vel levi carne sumere, aquam bibere: si quis sibi temperare non poluerit potuerit , quominus pleniore victu utatur, vomere: ubi in balneum ventum est, multa calida aqua caput et os fovere usque ad sudorem: tum ad vinum redire. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat: sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, humore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.