Valerius Martialis Deciano Suo Sal. 'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui- bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa- gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per- sonam. Denique videris, an te delectet contra retiarium ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias, cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu- rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient. I Ter centena quidem poteras epigrammata ferre, Sed quis te ferret perlegeretque, liber? At nunc succincti quae sint bona disce libelli. Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit; Deinde, quod haec una peraget librarius hora, Nec tantum nugis serviet ille meis; Tertia res haec est, quod si cui forte legeris, Sis licet usque malus, non odiosus eris. Te conviva leget mixto quincunce, sed ante Incipiat positus quam tepuisse calix. Esse tibi tanta cautus brevitate videris? Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris! II Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen, Scipio quod victor quodque Metellus habet; Nobilius domito tribuit Germania Rheno, Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras. Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos, Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est. III Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur. Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest. IV O quam blandus es, Ammiane, matri! Quam blanda est tibi mater, Ammiane! Fratrem te vocat et soror vocatur. Cur vos nomina nequiora tangunt? Quare non iuvat hoc quod estis esse? Lusum creditis hoc iocumque? Non est: Matrem, quae cupit esse se sororem, Nec matrem iuvat esse nec sororem. V Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus Et tecum totis noctibus esse velim. Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum: Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam. Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris: Vel tantum causis vel tibi saepe vacas. Te tamen ut videam, duo milia non piget ire: Ut te non videam, quattuor ire piget. VI I nunc, edere me iube libellos. Lectis vix tibi paginis duabus Spectas eschatocollion, Severe, Et longas trahis oscitationes. Haec sunt, quae relegente me solebas Rapta exscribere, sed Vitellianis, Haec sunt, singula quae sinu ferebas Per convivia cuncta, per theatra, Haec sunt aut meliora si qua nescis. Quid prodest mihi tam macer libellus, Nullo crassior ut sit umbilico, Si totus tibi triduo legatur? Numquam deliciae supiniores. Lassus tam cito deficis viator, Et cum currere debeas Bovillas, Interiungere quaeris ad Camenas? I nunc, edere me iube libellos. VII Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae. Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle, Vis dicam quid sis? magnus es ardalio. VIII Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis Sive obscura nimis sive latina parum, Non meus est error: nocuit librarius illis, Dum properat versus adnumerare tibi. Quod si non illum, sed me peccasse putabis, Tunc ego te credam cordis habere nihil. 'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus: Haec mala sunt, sed tu non meliora facis. IX Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo. Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit. X Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro, Laudo: licet demas hinc quoque dimidium. Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus? Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium. XI Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, Quod ambulator porticum terit seram, Lugubre quiddam quod tacet piger voltus, Quod paene terram nasus indecens tangit, Quod dextra pectus pulsat et comam vellit: Non ille amici fata luget aut fratris, Uterque natus vivit et precor vivat, Salva est et uxor sarcinaeque servique, Nihil colonus vilicusque decoxit. Maeroris igitur causa quae? Domi cenat. XII Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram Quodque tibi est numquam non alienus odor? Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume, semper: Postume, non bene olet qui bene semper olet. XIII Et iudex petit et petit patronus. Solvas censeo, Sexte, creditori. XIV Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum, Cenandum quotiens iam videt esse domi. Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes. Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur, Si quid Phillyrides praestet et Aesonides. Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat, Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis. Inde petit centum pendentia tecta columnis, Illinc Pompei dona nemusque duplex. Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti, Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi: Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur. Omnia cum fecit, sed renuente deo, Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit, Si quis ibi serum carpat amicus iter. Per te perque tuam, vector lascive, puellam, Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca. XV Quod nulli calicem tuum propinas, Humane facis, Horme, non superbe. XVI Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem. Si fuerit sanus, coccina quid facient? Quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti? Ostendit stultas quid nisi morbus opes? Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis. Vis fieri sanus? stragula sume mea. XVII Tonstrix Suburae faucibus sedet primis, Cruenta pendent qua flagella tortorum Argique letum multus obsidet sutor. Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet, Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit. XVIII Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam, Tu captas aliam: iam sumus ergo pares. Mane salutatum venio, tu diceris isse Ante salutatum: iam sumus ergo pares. Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis, Tu comes alterius: iam sumus ergo pares. Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse. Qui rex est, regem, Maxime, non habeat. XIX Felicem fieri credis me, Zoile, cena? Felicem cena, Zoile, deinde tua? Debet Aricino conviva recumbere clivo, Quem tua felicem, Zoile, cena facit. XX Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus. Nam quod emas, possis iure vocare tuum. XXI Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram. Dicis 'Utrum mavis? elige.' Malo manum. XXII Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores? Ecce nocet vati Musa iocosa suo. Dimidio nobis dare Postumus ante solebat Basia, nunc labro coepit utroque dare. XXIII Non dicam, licet usque me rogetis, Qui sit Postumus in meo libello, Non dicam: quid enim mihi necesse est Has offendere basiationes, Quae se tam bene vindicare possunt? XXIV Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum, Squalidus haerebo pallidiorque reo: Si iubeat patria damnatum excedere terra, Per freta, per scopulos exulis ibo comes. Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum? Das partem? multum est? Candide, das aliquid? Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno Adnuerit, felix, Candide, solus eris. XXV Das numquam, semper promittis, Galla, roganti. Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega. XXVI Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit, Inque tuos mittit sputa subinde sinus, Iam te rem factam, Bithynice, credis habere? Erras: blanditur Naevia, non moritur. XXVII Laudantem Selium cenae cum retia tendit Accipe, sive legas, sive patronus agas: 'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!' 'Hoc volui! Facta est iam tibi cena, tace.' XXVIII Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum Dixerit et digitum porrigito medium. Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor, Calda Vetustinae nec tibi bucca placet. Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es? Nescio, sed tu scis res superesse duas. XXIX Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem. Ignoras quid sit? splenia tolle, leges. XXX Mutua viginti sestertia forte rogabam, Quae vel donanti non grave munus erat. Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis Et cuius laxas arca flagellat opes. Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit. Quod peto da, Gai: non peto consilium. XXXI Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris? Supra quod fieri nil, Mariane, potest. XXXII Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis, Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est. Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum, Contra libertum Caesaris ire times. Abnegat et retinet nostrum Laronia servum, Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.' Non bene, crede mihi, servo servitur amico: Sit liber, dominus qui volet esse meus. XXXIII Cur non basio te, Philaeni? calva es. Cur non basio te, Philaeni? rufa es. Cur non basio te, Philaeni? lusca es. Haec qui basiat, o Philaeni, fellat. XXXIV Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus, Tres pateris natos, Galla, perire fame. Praestatur cano tanta indulgentia cunno, Quem nec casta potest iam decuisse Venus. Perpetuam di te faciant Philerotis amicam, O mater, qua nec Pontia deterior. XXXV Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae, In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes. XXXVI Flectere te nolim, sed nec turbare capillos; Splendida sit nolo, sordida nolo cutis; Nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum: Nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum. Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi. XXXVII Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum. Haec cum condita sunt madente mappa, Traduntur puero domum ferenda: Nos accumbimus otiosa turba. Ullus si pudor est, repone cenam: Cras te, Caeciliane, non vocavi. XXXVIII Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus? Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video. XXXIX Coccina famosae donas et ianthina moechae: Vis dare quae meruit munera, mitte togam. XL Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo. Novi hominis fraudes: esurit atque sitit. Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis, Hamus et in mullum mittitur atque lupum. Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi, Condantur parco fusca Falerna vitro. Omnes Tongilium medici iussere lavari: O stulti, febrem creditis esse? Gula est. XLI 'Ride si sapis, o puella, ride' Paelignus, puto, dixerat poeta. Sed non dixerat omnibus puellis. Verum ut dixerit omnibus puellis, Non dixit tibi: tu puella non es, Et tres sunt tibi, Maximina, dentes, Sed plane piceique buxeique. Quare si speculo mihique credis, Debes non aliter timere risum, Quam ventum Spanius manumque Priscus, Quam cretata timet Fabulla nimbum, Cerussata timet Sabella solem. Voltus indue tu magis severos, Quam coniunx Priami nurusque maior. Mimos ridiculi Philistionis Et convivia nequiora vita Et quidquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu. Te maestae decet adsidere matri Lugentive virum piumve fratrem, Et tantum tragicis vacare Musis. At tu iudicium secuta nostrum Plora, si sapis, o puella, plora. XLII Zoile, quid solium subluto podice perdis? Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput. XLIII Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά . Quae tu magnilocus nocte dieque sonas: Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso Vel quam seposito de grege Parma dedit: At me, quae passa est furias et cornua tauri, Noluerit dici quam pila prima suam. Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas: Non vendes nummis coccina nostra tribus. Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis: Fulcitur testa fagina mensa mihi. Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli: Concolor in nostra, cammare, lance rubes. Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo: At mihi succurrit pro Ganymede manus. Ex opibus tantis veteri fidoque sodali Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων ? XLIV Emi seu puerum togamve pexam Seu tres, ut puta, quattuorve libras, Sextus protinus ille fenerator, Quem nostis veterem meum sodalem, Ne quid forte petam timet cavetque, Et secum, sed ut audiam, susurrat: 'Septem milia debeo Secundo, Phoebo quattuor, undecim Phileto, Et quadrans mihi nullus est in arca.' O grande ingenium mei sodalis! Durum est, Sexte, negare, cum rogaris, Quanto durius, antequam rogeris! XLV Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte. Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras. XLVI Florida per varios ut pingitur Hybla colores, Cum breve Sicaniae ver populantur apes, Sic tua subpositis conlucent prela lacernis, Sic micat innumeris arcula synthesibus, Atque unam vestire tribum tua candida possunt, Apula non uno quae grege terra tulit. Tu spectas hiemem succincti lentus amici —Pro scelus!—et lateris frigora trita times. Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus— Quid metuis?—non te, Naevole, sed tineas? XLVII Subdola famosae moneo fuge retia moechae, Levior o conchis, Galle, Cytheriacis. Confidis natibus? non est pedico maritus: Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit. XLVIII Coponem laniumque balneumque, Tonsorem tabulamque calculosque Et paucos, sed ut eligam, libellos: Unum non nimium rudem sodalem Et grandem puerum diuque levem Et caram puero meo puellam: Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis, Et thermas tibi habe Neronianas. XLIX Uxorem nolo Telesinam ducere: quare? Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo. L Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas. Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam. LI Unus saepe tibi tota denarius arca Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo, Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo, Sed si quis nimio pene superbus erit. Infelix venter spectat convivia culi Et semper miser hic esurit, ille vorat. LII Novit loturos Dasius numerare: poposcit Mammosam Spatalen pro tribus: illa dedit. LIII Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis: Sed fieri si vis, hac ratione potes. Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis, Veientana tuam si domat uva sitim, Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae, Contentus nostra si potes esse toga, Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse, Si tua non rectus tecta subire potes. Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas, Liberior Partho vivere rege potes. LIV Quid de te, Line, suspicetur uxor Et qua parte velit pudiciorem, Certis indiciis satis probavit, Custodem tibi quae dedit spadonem. Nil nasutius hac maligniusque. LV Vis te, Sexte, coli: volebam amare. Parendum est tibi: quod iubes, coleris: Sed si te colo, Sexte, non amabo. LVI Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit Immodicae foedo crimine avaritiae. Sed mera narrantur mendacia: non solet illa Accipere omnino. Quid solet ergo? Dare. LVII Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque: Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam Vix octo nummis anulum, unde cenaret. LVIII Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita. Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt. LIX Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva: Ex me Caesareum prospicis ecce tholum. Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo: Ipse iubet mortis te meminisse deus. LX Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni, Supplicium tantum dum puerile times. Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices 'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet? LXI Cum tibi vernarent dubia lanugine malae, Lambebat medios inproba lingua viros. Postquam triste caput fastidia vispillonum Et miseri meruit taedia carnificis, Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus Adlatras nomen quod tibi cumque datur. Haereat inguinibus potius tam noxia lingua: Nam cum fellaret, purior illa fuit. LXII Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis, Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis: Hoc praestas, Labiene, tuae—quis nescit?—amicae. Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas? LXIII Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum, Quae tulit e sacra Leda redempta via. Miliche, luxuria est, si tanti dives amares. 'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est. LXIV Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis Et non decernis, Laure, quid esse velis, Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas Et fuerat serum iam tibi desinere. Incipe, tres uno perierunt rhetores anno, Si quid habes animi, si quid in arte vales. Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potest fieri Marsua causidicus. Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque? Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil. LXV Cur tristiorem cernimus Saleianum? 'An causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.' O grande fati crimen! o gravem casum! Illa, illa dives mortua est Secundilla, Centena decies quae tibi dedit dotis? Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane. LXVI Unus de toto peccaverat orbe comarum Anulus, incerta non bene fixus acu. Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est, Et cecidit saevis icta Plecusa comis. Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos, Tangat et insanum nulla puella caput. Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet, Ut digna speculo fiat imago tua. LXVII Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas Protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?' Hoc, si me decies una conveneris hora, Dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas. LXVIII Quod te nomine iam tuo saluto, Quem regem et dominum prius vocabam, Ne me dixeris esse contumacem: Totis pillea sarcinis redemi. Reges et dominos habere debet, Qui se non habet atque concupiscit Quod reges dominique concupiscunt. Servom si potes, Ole, non habere, Et regem potes, Ole, non habere. LXIX Invitum cenare foris te, Classice, dicis: Si non mentiris, Classice, dispeream. Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire: Cum cenaret, erat tristior ille, domi. Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis? 'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius. En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam. Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega. LXX Non vis in solio prius lavari Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est, Undis ne fovearis irrumatis? Primus te licet abluas: necesse est Ante hic mentula, quam caput, lavetur. LXXI Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi: Si quando ex nostris disticha pauca lego, Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli. Hoc mihi das, tamquam deteriora legas, Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud: Malo tamen recites, Caeciliane, tua. LXXII Hesterna factum narratur, Postume, cena Quod nollem—quis enim talia facta probet?— Os tibi percisum quanto non ipse Latinus Vilia Panniculi percutit ora sono: Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius Caecilium tota rumor in urbe sonat. Esse negas factum: vis hoc me credere? credo. Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius? LXXIII Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat. LXXIV Cinctum togatis post et ante Saufeium, Quanta reduci Regulus solet turba, Ad alta tonsum templa cum reum misit, Materne, cernis? invidere nolito. Comitatus iste sit precor tuus numquam. Hos illi amicos et greges togatorum Fuficulenus praestat et Faventinus. LXXV Verbera securi solitus leo ferre magistri Insertamque pati blandus in ora manum Dedidicit pacem subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse iugis. Nam duo de tenera puerilia corpora turba, Sanguineam rastris quae renovabat humum, Saevos et infelix furiali dente peremit: Martia non vidit maius harena nefas. Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo, A nostra pueris parcere disce lupa!' LXXVI Argenti libras Marius tibi quinque reliquit, Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit? LXXVII Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra, Utilis unguendis axibus esse potes. Hac tu credideris longum ratione colosson Et puerum Bruti dixeris esse brevem. Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis Saepe duplex unum pagina tractat opus. Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis Sed tu, Cosconi, disticha longa facis. LXXVIII Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris? In thermis serva, Caeciliane, tuis. LXXIX Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse. Excusatum habeas me rogo: ceno domi. LXXX Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit. Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori? LXXXI Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit: Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est. LXXXII Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua? Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui? LXXXIII Foedasti miserum, marite, moechum, Et se, qui fuerant prius, requirunt Trunci naribus auribusque voltus. Credis te satis esse vindicatum? Erras: iste potest et irrumare. LXXXIV Mollis erat facilisque viris Poeantius heros: Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus. Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est: † Ab hoc occisus, Rufe, videtur Eryx. LXXXV Vimine clausa levi niveae custodia coctae, Hoc tibi Saturni tempore munus erit. Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri, Si quereris, rasam tu mihi mitte togam. LXXXVI Quod nec carmine glorior supino Nec retro lego Sotaden cinaedum, Nusquam Graecula quod recantat echo Nec dictat mihi luculentus Attis Mollem debilitate galliambon: Non sum, Classice, tam malus poeta. Quid si per gracilis vias petauri Invitum iubeas subire Ladan? Turpe est difficiles habere nugas Et stultus labor est ineptiarum. Scribat carmina circulis Palaemon, Me raris iuvat auribus placere. LXXXVII Dicis amore tui bellas ardere puellas, Qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes. LXXXVIII Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri. Quidquid vis esto, dummodo nil recites. LXXXIX Quod nimio gaudes noctem producere vino, Ignosco: vitium, Gaure, Catonis habes. Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo, Laudari debes: hoc Ciceronis habes: Quod vomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici. Quod fellas, vitium dic mihi cuius habes? XC Quintiliane, vagae moderator summe iuventae, Gloria Romanae, Quintiliane, togae, Vivere quod propero pauper nec inutilis annis, Da veniam: properat vivere nemo satis. Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus. Me focus et nigros non indignantia fumos Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis. Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx, Sit nox cum somno, sit sine lite dies. XCI Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium. Haec, si displicui, fuerint solacia nobis; Haec fuerint nobis praemia, si placui. XCII Natorum mihi ius trium roganti Musarum pretium dedit mearum Solus qui poterat. Valebis, uxor. Non debet domini perire munus. XCIII 'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?' Quid faciam, si plus ille pudoris habet? Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum, Unum de titulo tollere iota potes.