<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.31.4</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:10.31.4</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="Book"><div type="textpart" n="31" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg> consules neque
senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid facerem ; unas enim post Idus Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam me et exercitum in potestate eius futurum.  <reg>quod</reg>, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit ; nam quibus commeatibus invito illo per illius provinciam legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur? <reg>adde</reg> huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt ; sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>
